Cur Thersites revertar


Curnam quae agamus agimus, nisi quia volumus?  Sed explicationem omittam fatuam, et causas denuo latine scribendi aperiam ingenue.  Non quia latinum sermonem desiderem, cum multa legenda aut perscrutanda in manibus sint.  Sed id certe desidero, quotidianum, vel hebdomadarium, vel cuiusvis tractus temporis conatum scribendi.  Hunc laborem, hoc non facile (mihi saltem) molimen, sed pergratum: hoc iterum experiri cupio.

Et, ut omnia dicam, amiculos quoque retiales aliquantulum desidero: Sandram, Neminem, Pastricem... ad finem catalogi non pergam: omnium plus minusve memoriam foveo gratam, omnes vellem denuo convenire, omnes et iucundos et valentes fuisse atque esse exopto.

Causa quoque intervalli fuit difficultas edendi per "blogia" priorem praebitorem retialem.  Primum imagines addere non poteram; deinde molestum nescio quid accidit quo minus placuerit accedere; nunc denique ne intrare quidem ad praebitorem queo...  Hoc novo praebitore, cui "blogger" nomen, nullum ultra incommodum accidat spero.

Imaginem addo nullo proposito, nisi quia placet.  Iuvat seni montes ascendere, iuvant ea lumina caerulea.  Valete.


Comentarios

Entradas populares de este blog

Spiritus sancte, recte dicebas