Spiritus sancte, recte dicebas
Nihil terribilius imbecillorum unanimitate. Haec hodie vult pestem capitalem nobis incubuisse et, ad eam sustinendam et tollendam, par esse abrogari ius eundi atque redeundi, quasi id ius foret privilegium a magistratibus pro tempore gratiose concessum. Inventum etiam est dissidentibus novum verbum (quidni?) negationistis scilicet: quisquis a consensu plurimorum digito abierit idem negat esse morbum, idem negat medendi necessitatem, idem negat publicum metum; omnino negationista, id est pravus atque nescius est. Sit sane. Ego ergo dico vobis omnibus, ex hoc angulo amoto unde vox mea latine loquens quasi silentium est: merdam. Merdam, merdam, merdam vobis imbecillis, infinito stultorum numero.
Comentarios
Publicar un comentario