Entradas

Spiritus sancte, recte dicebas

 Nihil terribilius imbecillorum unanimitate.  Haec hodie vult pestem capitalem nobis incubuisse et, ad eam sustinendam et tollendam, par esse abrogari ius eundi atque redeundi, quasi id ius foret privilegium a magistratibus pro tempore gratiose concessum.  Inventum etiam est dissidentibus novum verbum (quidni?) negationistis scilicet: quisquis a consensu plurimorum digito abierit idem negat esse morbum, idem negat medendi necessitatem, idem negat publicum metum; omnino negationista, id est pravus atque nescius est.  Sit sane.  Ego ergo dico vobis omnibus, ex hoc angulo amoto unde vox mea latine loquens quasi silentium est: merdam. Merdam, merdam, merdam vobis imbecillis, infinito stultorum numero.

Pestis

Casu legens  Histoire de ma vie  Georgii Sand, perillustris illius auctoris (vel, si malitis, auctricis) de qua vix nosse solemus fuisse illam aliquando cum Chopin in Majorica...  Alio certe tempore plura scribere vellem de homine illo, id est, de muliere illa, Aurora Dupin, tam digna ut recordetur; sed nunc, dum ea lego quae de vita sua scriberet (hoc incipiebam dicens), casu in locum incido ubi pestem narrat cholerae quae anno 1832 Lutetiae multas egregias animas in Hades conjecisset, heroum forse nonnullorum, sed etiam mediocrium multorum atque humiliorum plurimum... Nunc, cum de pestilentia tantum audimus, solamini sunt verba Sand quibus habitus narrat suos, quo rationali modo se gereret parva sua necessariorum secta Biturigum Parisius habitantium, dum treceni quotidie in illa urbe homines occumberent morti: "E globo nostratium circa me nullus affligi se tulit terrore illo funesto, qui malum convocare videretur, quique plerumque effugium adimeret.  Cave...

Metus

Metus, metus, metus.  Passim metus, metus usquequaque.  Qui metus?  Formido, pavor, terror.  Quae vita est, vita formidantis?  Illa potior mors. Quae est ista timiditas?  Estne metus moriendi, vel potius metus vivendi?

Cur Thersites revertar

Imagen
Curnam quae agamus agimus, nisi quia volumus?  Sed explicationem omittam fatuam, et causas denuo latine scribendi aperiam ingenue.  Non quia latinum sermonem desiderem, cum multa legenda aut perscrutanda in manibus sint.  Sed id certe desidero, quotidianum, vel hebdomadarium, vel cuiusvis tractus temporis conatum scribendi.  Hunc laborem, hoc non facile (mihi saltem) molimen, sed pergratum: hoc iterum experiri cupio. Et, ut omnia dicam, amiculos quoque retiales aliquantulum desidero: Sandram, Neminem, Pastricem... ad finem catalogi non pergam: omnium plus minusve memoriam foveo gratam, omnes vellem denuo convenire, omnes et iucundos et valentes fuisse atque esse exopto. Causa quoque intervalli fuit difficultas edendi per "blogia" priorem praebitorem retialem.  Primum imagines addere non poteram; deinde molestum nescio quid accidit quo minus placuerit accedere; nunc denique ne intrare quidem ad praebitorem queo...  Hoc novo praebitore, cui "blogger" nom...