Pestis
Casu legens Histoire de ma vie Georgii Sand, perillustris illius auctoris (vel, si malitis, auctricis) de qua vix nosse solemus fuisse illam aliquando cum Chopin in Majorica... Alio certe tempore plura scribere vellem de homine illo, id est, de muliere illa, Aurora Dupin, tam digna ut recordetur; sed nunc, dum ea lego quae de vita sua scriberet (hoc incipiebam dicens), casu in locum incido ubi pestem narrat cholerae quae anno 1832 Lutetiae multas egregias animas in Hades conjecisset, heroum forse nonnullorum, sed etiam mediocrium multorum atque humiliorum plurimum...
Nunc, cum de pestilentia tantum audimus, solamini sunt verba Sand quibus habitus narrat suos, quo rationali modo se gereret parva sua necessariorum secta Biturigum Parisius habitantium, dum treceni quotidie in illa urbe homines occumberent morti:
"E globo nostratium circa me nullus affligi se tulit terrore illo funesto, qui malum convocare videretur, quique plerumque effugium adimeret. Cavebat vere quisque suo necessario, nemo sibi; qua de causa, ut vana supprimeretur sollicitudo, pactum inter nos fuit quotidie in hortos Luxemburgenses convenire, vestigium modo temporis: cum quis nostrum abesset, ad eum concurrendum. Ne unus quidem in morbum, etiam levem, incidit. Nemini autem in mente venit genus mutare vivendi, vel contagionem cavere."
Comentarios
Publicar un comentario